HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 26: De ebrietate Noe, et maledictione Cham

#Gen. IX

Coepit Noe exercere terram, et plantavit vineam, labruscas naturales per cultum ad usum vineae trahens, bibensque vinum, sed ignorans vim ejus, inebriatus est. Et dormiens nudatus est in tabernaculo suo. Nudatio enim femorum sequitur ebrietatem, sicut libido satietatem. Sed cum Cham verenda patris vidisset nudata, irridens, nuntiavit hoc fratribus. Sed illi pallium imponentes humeris, et euntes retrorsum, ne viderent operuerunt patris verenda. Patet quia nondum homines utebantur femoralibus. Evigilans Noe, cum didicisset quod fecerat filius suus minor, ait: Maledictus Chanaan puer servus erit fratribus suis. Sed quaeritur quomodo Cham dicitur minor filius, cum esset medius natu? Potest dici minor, id est indignior; vel forte minor statura. Vel de Japheth dicitur, qui cum minor esset, tamen prudentior fuit Cham majore. Maledixit autem non filio, sed filio filii, quia sciebat in spiritu filium non serviturum fratribus, sed semen ejus, nec omnes de semine, sed eos, qui de Chanaan descenderant. Peccata quidem patrum saepe vindicantur in filios temporaliter. Et est sensus sic: Non laeteris de filio tuo, sicut nec ego de te. Et addidit. Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. Prophetia est, quia praevidit in filiis Sem cultum et nomen unius Dei permansurum. Et iterum: Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. Et haec prophetia est. Gentes enim, quae de Japheth dilatatae sunt numero, Deo auctore, et in cultu deorum Deo permittente, post insertae sunt trunco olivae. Et impleti sunt dies Noe nongenti quinquaginta annorum, et mortuus est. Dicit autem Josephus quod nemo putet falsa quae de antiquorum longaevitate scripta sunt, quia propter virtutes et gloriosas utilitates, quas jugiter perscrutabantur, id est astronomiam et geometriam, Deus eis ampliora vivendi spatia condonavit, quae aliter discere non potuissent, nisi sexcentos vixerint annos. Per tot enim annorum curricula magnus annus impletur.